Trouvé 668 Résultats pour: fecit

  • Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; (Liber Deuteronomii 4, 3)

  • Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis? (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, (Liber Deuteronomii 4, 36)

  • Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 10, 21)

  • signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius (Liber Deuteronomii 11, 3)

  • Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)

  • educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”. (Liber Deuteronomii 29, 23)

  • Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorraeorum et terrae eorum delevitque eos. (Liber Deuteronomii 31, 4)

  • Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina