Trouvé 439 Résultats pour: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum
“Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)
Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, (Evangelium secundum Lucam 10, 8)
In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: (Evangelium secundum Lucam 10, 10)
Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam (Evangelium secundum Lucam 19, 41)
Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. (Evangelium secundum Lucam 22, 15)
Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum”. (Evangelium secundum Lucam 22, 53)
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. (Evangelium secundum Ioannem 4, 8)