Trouvé 15 Résultats pour: evangelio
et dicens: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio”. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)
Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”. (Epistula ad Romanos 10, 16)
Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. (Epistula I ad Corinthios 9, 14)
Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)
Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias (Epistula II ad Corinthios 8, 18)
Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi; (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc; (Epistula ad Philippenses 1, 5)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)
Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. (Epistula ad Philippenses 4, 3)
et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)