Trouvé 312 Résultats pour: etiam

  • Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!”. (Evangelium secundum Lucam 10, 17)

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Suscipiens autem Iesus dixit: “Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)

  • Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)

  • Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)

  • Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? (Evangelium secundum Lucam 11, 40)

  • Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)

  • Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas”. (Evangelium secundum Lucam 12, 59)

  • Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. (Evangelium secundum Lucam 13, 7)

  • Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; (Evangelium secundum Lucam 18, 11)

  • Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 10)

  • et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. (Evangelium secundum Lucam 24, 23)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina