Trouvé 112 Résultats pour: et Manasse tribui Benjamin
Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim. (Liber I Paralipomenon 6, 47)
Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant. (Liber I Paralipomenon 6, 55)
Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis. (Liber I Paralipomenon 6, 56)
Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)
Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. (Liber I Paralipomenon 7, 29)
Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: “Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul”. (Liber I Paralipomenon 12, 20)
Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse: (Liber I Paralipomenon 12, 21)
Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia. (Liber I Paralipomenon 12, 38)
fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)