Trouvé 2353 Résultats pour: enim
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. (Epistula ad Hebraeos 13, 18)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)
Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)
ira enim viri iustitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)
consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. (Epistula Iacobi 1, 24)
Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)
Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana; (Epistula Iacobi 3, 7)