Trouvé 18 Résultats pour: dominabitur

  • Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)

  • Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei; (Prophetia Danielis 11, 3)

  • Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius. (Prophetia Danielis 11, 5)

  • et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt. (Prophetia Danielis 11, 43)

  • Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina