Trouvé 777 Résultats pour: diu

  • Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)

  • Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)

  • Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)

  • Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. (Evangelium secundum Lucam 11, 38)

  • Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. (Evangelium secundum Lucam 14, 12)

  • Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. (Evangelium secundum Lucam 15, 7)

  • Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente”. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)

  • Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)

  • Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)

  • Dixit ergo eis: “Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina