Trouvé 220 Résultats pour: dico

  • Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius”. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)

  • Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum”. (Evangelium secundum Marcum 14, 18)

  • Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)

  • Et ait illi Iesus: “Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus”. (Evangelium secundum Marcum 14, 30)

  • Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • Ait autem: “Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)

  • In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)

  • Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)

  • Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; (Evangelium secundum Lucam 6, 27)

  • Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? (Evangelium secundum Lucam 6, 46)

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina