Trouvé 26 Résultats pour: dicas
a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; (Liber Genesis 14, 23)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)
Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. (Liber Deuteronomii 9, 4)
Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 15, 9)
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)
Et ille ait: “Precor, ut dicas Salomoni regi — neque enim negare tibi quidquam potest — ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem”. (Liber I Regum 2, 17)
“Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. (Liber II Regum 19, 10)
Ne dicas amico tuo: “Vade et revertere, cras dabo tibi”, cum statim possis dare. (Liber Proverbiorum 3, 28)
et dicas: “Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum, (Liber Proverbiorum 5, 12)
Ne dicas: “Reddam malum”; exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”. (Liber Proverbiorum 24, 29)