Trouvé 1103 Résultats pour: det
Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)
Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet. (Liber Exodus 22, 6)
Si pater virginis eam dare noluerit, appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum. (Liber Exodus 22, 16)
Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. (Liber Exodus 22, 19)
Deo non detrahes et principi populi tui non maledices. (Liber Exodus 22, 27)
Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus. (Liber Exodus 22, 30)
Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24, 2)
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)
Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. (Liber Exodus 30, 6)
Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; (Liber Exodus 30, 7)