Trouvé 4 Résultats pour: concipies

  • Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)

  • quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum”. (Liber Iudicum 13, 5)

  • Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)

  • Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. (Evangelium secundum Lucam 1, 31)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina