Trouvé 48 Résultats pour: comedit
et ille abisset, invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver; non comedit leo de cadavere nec laesit asinum. (Liber I Regum 13, 28)
Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et ipse et domus eius per dies. (Liber I Regum 17, 15)
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit. (Liber I Regum 19, 6)
Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)
Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)
si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, (Liber Iob 31, 17)
Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. (Liber Iob 40, 15)
Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. (Liber Psalmorum 69, 10)
Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. (Liber Psalmorum 78, 45)
Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae. (Liber Psalmorum 78, 63)
et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum. (Liber Psalmorum 105, 35)