Trouvé 35 Résultats pour: comedes
sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)
Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: “Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris?”. Qui ait: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 2)
quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: “Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris?”, et dixerat ei: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 19)
Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)
Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 10)
Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum”. (Prophetia Ezechielis 4, 12)
Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes”. (Prophetia Ezechielis 24, 17)
propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 14)
et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)
et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua: fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, det illud”. (Prophetia Danielis 4, 29)
Tu comedes et non saturaberis, et sordes tuae in medio tui. Tu removebis et non salvabis; et, quos salvaveris, in gladium dabo. (Prophetia Michaeae 6, 14)