Trouvé 88 Résultats pour: ceciderunt

  • Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 8)

  • Ut ergo dixit eis: “Ego sum!”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)

  • Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est (Actus Apostolorum 9, 18)

  • Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “Surge velociter!”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. (Actus Apostolorum 12, 7)

  • Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. (Epistula ad Romanos 11, 22)

  • etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “Improperia improperantium tibi ceciderunt super me”. (Epistula ad Romanos 15, 3)

  • Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)

  • Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)

  • Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Et quattuor animalia dicebant: “Amen”; et seniores ceciderunt et adoraverunt. (Apocalypsis Ioannis 5, 14)

  • et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, (Apocalypsis Ioannis 6, 13)

  • Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum (Apocalypsis Ioannis 7, 11)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina