Trouvé 248 Résultats pour: caliginem ignis
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 42)
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 50)
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; (Evangelium secundum Marcum 9, 48)
Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; (Actus Apostolorum 2, 3)
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)
uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”; (Epistula ad Hebraeos 1, 7)
terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; (Epistula ad Hebraeos 11, 34)