Trouvé 11 Résultats pour: benedicens
Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. (Liber Genesis 24, 48)
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)
Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)
Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus vitae vestrae”. (Liber Thobis 10, 13)
Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. (Liber Psalmorum 132, 15)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. (Liber I Maccabaeorum 13, 47)
Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. (Evangelium secundum Marcum 8, 7)
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
dicens: “Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te”; (Epistula ad Hebraeos 6, 14)