Trouvé 1158 Résultats pour: bellum contra Moab castra
Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti. (Prophetia Michaeae 2, 8)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini”. (Prophetia Michaeae 6, 5)
Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. (Prophetia Nahum 1, 9)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)
Ascendit, qui dispergat, contra te. “Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde”. (Prophetia Nahum 2, 2)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)
“Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro. (Prophetia Zachariae 7, 10)
Siquidem ante dies istos merces hominis non erat, nec merces iumenti erat, neque introeunti neque exeunti erat pax prae tribulatione; et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. (Prophetia Zachariae 8, 10)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)