Trouvé 10 Résultats pour: arborum

  • Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 30)

  • Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium (Liber II Samuelis 5, 23)

  • et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim”. (Liber II Samuelis 5, 24)

  • consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; (Liber I Paralipomenon 14, 14)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum. (Liber Iob 30, 4)

  • Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus durus praecipitatarum petrarum (Liber Sapientiae 17, 17)

  • Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)

  • Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)

  • Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. (Apocalypsis Ioannis 8, 7)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina