Trouvé 107 Résultats pour: aquis licet vetitum aves prohibitus insecta
et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli, (Prophetia Danielis 4, 18)
Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 9)
Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 13)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “Licet sabbatis curare?”, ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
Dicebat enim illi Ioannes: “Non licet tibi habere eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)