Trouvé 168 Résultats pour: angelus refugium
Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis. (Liber Ieremiae 17, 17)
Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)
Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace (Prophetia Danielis 3, 49)
Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)
Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”. (Prophetia Danielis 13, 59)
Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum”. (Prophetia Danielis 14, 34)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. (Prophetia Danielis 14, 39)
Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. (Prophetia Ioel 4, 16)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se (Prophetia Nahum 1, 7)
Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico. (Prophetia Nahum 3, 11)
Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. (Prophetia Zachariae 1, 9)