Trouvé 26 Résultats pour: ancillam

  • Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. (Liber Leviticus 25, 44)

  • Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”. (Liber Deuteronomii 5, 21)

  • Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens”. (Liber I Samuelis 1, 16)

  • Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei”. (Liber I Samuelis 25, 41)

  • Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram”. (Liber II Samuelis 14, 7)

  • Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei. (Liber II Samuelis 14, 16)

  • Et miserunt ancillam et accenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et invenit illos iacentes et pariter dormientes. (Liber Thobis 8, 13)

  • et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”. (Liber Iudith 12, 6)

  • per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae. (Liber Proverbiorum 30, 23)

  • et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius; (Liber Ecclesiasticus 41, 27)

  • ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo. (Liber Ieremiae 34, 9)

  • Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. (Liber Ieremiae 34, 10)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina