Trouvé 82 Résultats pour: agri

  • Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit. (Liber Exodus 9, 25)

  • Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. (Liber Exodus 23, 29)

  • Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. (Liber Leviticus 19, 9)

  • Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 23, 22)

  • emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae. (Liber Leviticus 26, 22)

  • tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius, (Liber Deuteronomii 26, 2)

  • Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. (Liber Iosue 24, 32)

  • Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. (Liber Ruth 4, 3)

  • Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. (Liber I Samuelis 14, 25)

  • Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina