Trouvé 12 Résultats pour: aedificii

  • dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae. (Liber II Paralipomenon 34, 11)

  • Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius, (Liber I Maccabaeorum 16, 23)

  • Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. (Liber Ecclesiasticus 22, 19)

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; (Prophetia Ezechielis 41, 5)

  • Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine. (Prophetia Ezechielis 41, 8)

  • Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia, (Prophetia Ezechielis 41, 9)

  • Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 11)

  • Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 12)

  • Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum; (Prophetia Ezechielis 41, 13)

  • Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius (Prophetia Ezechielis 41, 15)

  • Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii. (Prophetia Ezechielis 42, 5)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina