Trouvé 794 Résultats pour: Wallensis Ierusalem
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem. (Prophetia Ezechielis 15, 6)
“Fili hominis, notas fac Ierusalem abominationes suas (Prophetia Ezechielis 16, 2)
et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
“Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; (Prophetia Ezechielis 17, 12)
“Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. (Prophetia Ezechielis 21, 7)
Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. (Prophetia Ezechielis 21, 25)
Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. (Prophetia Ezechielis 21, 27)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)
Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)
“Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. (Prophetia Ezechielis 24, 2)
“Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: “Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est”, (Prophetia Ezechielis 26, 2)