Trouvé 1231 Résultats pour: Vobis
erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur. (Liber Numeri 35, 12)
Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris. (Liber Numeri 35, 29)
“Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; (Liber Deuteronomii 1, 6)
En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)
Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; (Liber Deuteronomii 1, 9)
Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 1, 11)
date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. (Liber Deuteronomii 1, 13)
Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)
Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis. (Liber Deuteronomii 1, 18)
dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 20)
Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis. (Liber Deuteronomii 1, 23)
Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos. (Liber Deuteronomii 1, 29)