Trouvé 82 Résultats pour: Vivit
Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, (Liber Genesis 9, 3)
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?”. (Liber Genesis 43, 27)
Qui responderunt: “Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit”. Et incurvati adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)
Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)
et nuntiaverunt ei dicentes: “Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. (Liber Genesis 45, 26)
et ait: “Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar”. (Liber Genesis 45, 28)
Quibus ille ait: “Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem!”. (Liber Iudicum 8, 19)
Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)
et ait Anna: “Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. (Liber I Samuelis 1, 26)
Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)
Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)
Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner?”. Dixitque Abner: “Vivit anima tua, rex, quia non novi”. (Liber I Samuelis 17, 55)