Trouvé 165 Résultats pour: Vita Gedeon
Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; (Epistula ad Ephesios 4, 18)
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! (Epistula ad Colossenses 3, 3)
Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. (Epistula ad Colossenses 3, 4)
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; (Epistula Iacobi 4, 14)
— et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — (Epistula I Ioannis 1, 2)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)