Mosaico decorativo

Trouvé 2240 Résultats pour: Vir

  • et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. (Actus Apostolorum 14, 15)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)

  • Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “Viri fratres, audite me. (Actus Apostolorum 15, 13)

  • Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)

  • placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, (Actus Apostolorum 15, 25)

  • Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!”. (Actus Apostolorum 16, 9)

  • Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi (Actus Apostolorum 16, 22)

  • Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum. (Actus Apostolorum 17, 5)

  • Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci. (Actus Apostolorum 17, 12)

  • Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; (Actus Apostolorum 17, 22)

  • eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis”. (Actus Apostolorum 17, 31)

  • Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis. (Actus Apostolorum 17, 34)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina