Trouvé 2240 Résultats pour: Vir
“Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; (Liber I Maccabaeorum 9, 29)
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 9, 49)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos. (Liber I Maccabaeorum 9, 61)
et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus. (Liber I Maccabaeorum 9, 66)
Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)
Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
Et ait: “Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum”. (Liber I Maccabaeorum 10, 16)
Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster; (Liber I Maccabaeorum 10, 19)
Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. (Liber I Maccabaeorum 10, 32)
Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis. (Liber I Maccabaeorum 10, 36)
Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex. (Liber I Maccabaeorum 10, 61)