Mosaico decorativo

Trouvé 2859 Résultats pour: Verbum Dei Israel

  • “Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. (Liber Numeri 3, 12)

  • Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)

  • Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; (Liber Numeri 3, 40)

  • tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel”. (Liber Numeri 3, 41)

  • Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, (Liber Numeri 3, 42)

  • “Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)

  • In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, (Liber Numeri 3, 46)

  • a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. (Liber Numeri 3, 50)

  • Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)

  • Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)

  • Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina