Trouvé 630 Résultats pour: Verbum Dei Christum
Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”. (Epistula ad Romanos 9, 28)
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)
aut: “Quis descendet in abyssum?”, hoc est Christum ex mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
Sed quid dicit? “Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. (Epistula ad Romanos 13, 14)
Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, (Epistula ad Romanos 15, 5)
Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; (Epistula ad Romanos 15, 8)