Trouvé 539 Résultats pour: Venit
Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 39)
Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! (Evangelium secundum Matthaeum 18, 7)
Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 1)
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)