Mosaico decorativo

Trouvé 539 Résultats pour: Venit

  • “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”. (Liber Isaiae 63, 1)

  • Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. (Liber Isaiae 63, 4)

  • Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; (Liber Ieremiae 6, 22)

  • Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum. (Liber Ieremiae 10, 22)

  • Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)

  • Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)

  • Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)

  • Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)

  • Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. (Liber Ieremiae 36, 14)

  • Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam. (Liber Ieremiae 39, 1)

  • Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra. (Liber Ieremiae 40, 6)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina