Trouvé 539 Résultats pour: Venit
Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 6, 3)
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
Dixerunt enim: “Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos”. (Liber I Maccabaeorum 7, 14)
Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. (Liber I Maccabaeorum 7, 29)
Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)
et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas. (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero; (Liber I Maccabaeorum 9, 65)
Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant; (Liber I Maccabaeorum 10, 7)
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum; (Liber I Maccabaeorum 10, 67)