Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. (Epistula II ad Corinthios 3, 4)
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 7)
Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur, (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. (Epistula II ad Corinthios 3, 13)
Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. (Epistula II ad Corinthios 3, 16)
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Ideo habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)
Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)