Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. (Liber Leviticus 18, 26)
Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. (Liber Leviticus 18, 28)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 19, 1)
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis. (Liber Leviticus 19, 5)
Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur. (Liber Leviticus 19, 6)
Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)
Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)
Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)
Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)
sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 20, 1)