Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei; (Actus Apostolorum 26, 4)
Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)
Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, (Actus Apostolorum 26, 16)
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)
sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)
Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: (Actus Apostolorum 26, 22)
Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”. (Actus Apostolorum 26, 24)
Agrippa autem ad Paulum: “In modico suades me Christianum fieri!”. (Actus Apostolorum 26, 28)
et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste”. (Actus Apostolorum 26, 31)
Agrippa autem Festo dixit: “Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem”. (Actus Apostolorum 26, 32)
Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. (Actus Apostolorum 27, 1)
Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi; (Actus Apostolorum 27, 2)