Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi”. (Liber Leviticus 10, 18)
Respondit Aaron: “Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino?”. (Liber Leviticus 10, 19)
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Leviticus 11, 1)
Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; (Liber Leviticus 11, 4)
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis (Liber Leviticus 11, 10)
Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 12)
struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 16)
Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, (Liber Leviticus 11, 21)
comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. (Liber Leviticus 11, 22)
Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 23)
Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. (Liber Leviticus 11, 25)
Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 29)