Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3, 2)
ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; (Liber Leviticus 3, 8)
et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet. (Liber Leviticus 3, 10)
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, (Liber Leviticus 3, 13)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 4, 1)
“Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, (Liber Leviticus 4, 2)
et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino. (Liber Leviticus 4, 4)
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. (Liber Leviticus 4, 7)
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)
Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4, 15)
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus; (Liber Leviticus 4, 18)
Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis. (Liber Leviticus 4, 21)