Mosaico decorativo

Trouvé 12723 Résultats pour: Ut

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. (Liber Exodus 32, 7)

  • dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam”. (Liber Exodus 32, 10)

  • Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? (Liber Exodus 32, 11)

  • Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)

  • Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. (Liber Exodus 32, 13)

  • Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)

  • Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”. (Liber Exodus 32, 17)

  • Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)

  • Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”. (Liber Exodus 32, 29)

  • Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”. (Liber Exodus 32, 30)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina