Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)
Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter. (Liber Exodus 7, 11)
Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum. (Liber Exodus 7, 14)
dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti. (Liber Exodus 7, 16)
Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)
Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis”. (Liber Exodus 7, 18)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7, 19)
Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7, 20)
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 21)
Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)