Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Dixitque Esau ad patrem suum: “Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!”. Cumque eiulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)
De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis”. (Liber Genesis 27, 40)
Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)
et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die?”. (Liber Genesis 27, 45)
Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere”. (Liber Genesis 27, 46)
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum; (Liber Genesis 28, 3)
et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo”. (Liber Genesis 28, 4)
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “Non accipies uxorem de filiabus Chanaan”, (Liber Genesis 28, 6)
Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza. (Liber Genesis 28, 19)
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29, 2)
Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29, 3)
Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”. (Liber Genesis 29, 7)