Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. (Epistula I ad Timotheum 5, 20)
Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)
Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)
Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. (Epistula I ad Timotheum 6, 6)
habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. (Epistula I ad Timotheum 6, 8)
Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. (Epistula I ad Timotheum 6, 11)
ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, (Epistula II ad Timotheum 1, 4)