Mosaico decorativo

Trouvé 1102 Résultats pour: Usque

  • Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)

  • Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)

  • Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)

  • Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium. (Liber Ecclesiasticus 47, 12)

  • Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta. (Liber Ecclesiasticus 47, 31)

  • In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram; (Liber Ecclesiasticus 48, 16)

  • Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura (Liber Ecclesiasticus 48, 27)

  • Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)

  • Appropinquavit usque ad mortem anima mea, (Liber Ecclesiasticus 51, 8)

  • ante templum postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam, et effloruit tamquam praecox uva. (Liber Ecclesiasticus 51, 19)

  • A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. (Liber Isaiae 1, 6)

  • Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? (Liber Isaiae 5, 8)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina