Trouvé 1102 Résultats pour: Usque
Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua (Liber Psalmorum 71, 18)
et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? (Liber Psalmorum 71, 19)
Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. (Liber Psalmorum 72, 8)
Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. (Liber Psalmorum 75, 9)
extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas. (Liber Psalmorum 80, 12)
Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam”. (Liber Psalmorum 89, 5)
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. (Liber Psalmorum 90, 2)
Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. (Liber Psalmorum 100, 5)
Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, (Liber Psalmorum 103, 17)
Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. (Liber Psalmorum 104, 23)
et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum. (Liber Psalmorum 106, 31)
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “Fiat, fiat”. (Liber Psalmorum 106, 48)