Trouvé 1102 Résultats pour: Usque
universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem. (Liber Iudicum 11, 22)
Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. (Liber Iudicum 11, 33)
Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)
Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem. (Liber Iudicum 15, 19)
Dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et evellit eas cum sera, impositasque umeris portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. (Liber Iudicum 16, 3)
Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. (Liber Iudicum 16, 16)
Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 17, 8)
In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18, 1)
Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: “Ite et considerate terram”. Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. (Liber Iudicum 18, 2)
Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 18, 13)
Posueruntque sibi sculptile; et Ionathan filius Gersam filii Moysi ac filii eius sacerdotes erant in tribu Dan usque ad diem captivitatis terrae; (Liber Iudicum 18, 30)
Cui respondit dominus: “Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa”. (Liber Iudicum 19, 12)