Trouvé 802 Résultats pour: Tuum
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. (Liber Isaiae 43, 5)
Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)
Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)
Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina. (Liber Isaiae 47, 2)
Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. “Ultionem capiam, nemini parcam”, (Liber Isaiae 47, 3)
Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
et dixisti: “In sempiternum ero domina”. Non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui. (Liber Isaiae 47, 7)
et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. (Liber Isaiae 48, 19)
Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus”. (Liber Isaiae 51, 23)
Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. (Liber Isaiae 54, 3)
Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)