Trouvé 384 Résultats pour: Tunc
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)
Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: (Prophetia Danielis 5, 3)
Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur. (Prophetia Danielis 5, 6)
Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi; (Prophetia Danielis 5, 8)
Tunc respondens Daniel ait coram rege: “Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)
Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)
Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: “Darie rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 6, 7)
Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 13)
Tunc respondentes dixerunt coram rege: “Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”. (Prophetia Danielis 6, 14)
Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)
Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit; (Prophetia Danielis 6, 20)
Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 24)