Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel
Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)
Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. (Liber II Samuelis 24, 25)
Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem. (Liber I Regum 1, 3)
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)
quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”. (Liber I Regum 1, 30)
et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 34)
Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam”. (Liber I Regum 1, 35)
Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””. (Liber I Regum 1, 48)
ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”. (Liber I Regum 2, 4)
Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. (Liber I Regum 2, 5)
Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)
“Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)